Jump to content

Ptilinopus chalcurus

E Vicipaedia
Classis : Aves 
Ordo : Columbiformes 
Familia : Columbidae 
Genus : Ptilinopus 
Species : P. chalcurus 
Ptilinopus chalcurus 
(Gray, 1859)  
Conservationis status

Ptilinopus chalcurus est species avium familiae Columbidarum. Quae Makateae in insula in archipelago Tuamotu Polynesiae Francicae endemica est. Eius habitatio naturalis est umidae terrarum humilium silvae tropicae et subtropicae, et adeo prope vicos invenitur.

Quae avis est 20 fere centimetra alta, et plumae sunt virides summo capite et fronte atropurpureo, faucibus et pectore viridi pallido et cano, partibus inferioribus flavis, anteriore aurantio tinctis. Margines pinnarum alarum flavae sunt. Damnum habitationis eam speciem minatur, sed decrementum fodinarum ex mediis annis 1960 plantas iuvat, et numeri avium stabiles videntur.[1]

  1. "Species factsheet: Ptilinopus chalcurus". BirdLife International. 2016