Pseudonerones

E Vicipaedia

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae

Post mensem Iunium anni 68 quo Nero princeps ad villam liberti eius Phaontis se occiderat, nonnulli Pseudonerones[1] vel falsi Nerones, id est qui se Neronem esse falso profitebantur, ab autumno 69 usque ad Domitiani principatum exstiterunt.[2] Quos plerique homines docti duo aut tres numero fuisse censent, quamquam Aurelius Augustinus, cum scriberet in capitulo undevicesimo libri De civitate Dei vicesimi "nonnullos Neronem nec occisum putare, sed subtractum potius ut putatus esset occisus, et vivum occultari in vigore ipsius aetatis in qua fuisset cum creditus esset exstinctus, donec suo tempore revelaretur et restituaretur in regnum", ibidem de ea opinione quae Neronis redivivi fabula hodie vocatur commemoravit.[3] Suetonius autem, praeter tres pseudonerones relatos, Neronis de edictis "quasi viventis et brevi magno inimicorum malo reversuri" mentionem in ejus vitae capitulo LVII° fecit.[4]

Fides quidem Neroni adhuc viventi loco eius obitus incerto ex parte adsignari potest, quamquam Suetonius prodidit corpori Neronis exanimi dispecto Icelum, Galbae libertum, ad dominum retulisse. Cum autem recusatum esset ne iusta magnifice faceret Neroni ut multitudini carissimis principibus ac partibus domus Caesarum fieri solebat, ideo fortasse plebeianis eius fautoribus offensis quaedam effecta est suspicio. Iam vero reliquiae non Mausoleo Augusti quo sepulti erant ceteri e domo Iulio-Claudia sed gentili Domitiorum monumento conditae sunt [5], quod plebs, quae post interitum Neronis eum amare et colere pergeret, floribus ornavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Pseudonerones fuere plures" (vide p. 1680 apud Google Books)
  2. Vide praesertim Champlin, E., Nero.
  3. Gallivan, P.A. "The False Neros: A Re-Examination," Historia 22 (1973), 364–365; Augustinus Hipponensis, De civitate Dei XX.19.3.
  4. Suetonius, "Vita Neronis" 57.
  5. Suetonius, "Vita Neronis" 50.