Proelium Osawatomiae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Proelium Osawatomiae accidit die 30 Augusti 1856, cum fere 275 Nefarii Finium Homines, Ioanne W. Reid et Reverendo Marvin White ducibus, Osawatomiam vicum Kansiae oppugnaverunt. Reid colonias a civitatum liberarum fautoribus deductas perdere in animo habuit, et tunc ad Topekam et Laurentium vadere ut idem iterum facere. Ioannes Brown, ardens abolitionista, primum comprehendit hos latrones advenire cum ipsi Fridericum filium glandibus petiverint. Brown cum fere quadraginta hominibus conati sunt coloniam defendere contra turbatores plebis servitutem fulcientis, sed defecerunt, et despoliata colonia incensa est. Hoc proelium leve est unus in serie concursuum acrium inter abolitionistas et Missurianos servitutem fulcientis in re Kansia Cruda eo tempore appellata.

Monumentum Militum[recensere | fontem recensere]

Monumentum Militum, die 30 Augusti 1877 dicatum, permissum est ab amicis familiisque ut qui in proelio mortui sunt celebrentur. Monumento est index nominum mortuorum: Fridericus Brown, David Garrison, Carolus Kaiser, Georgius W. Partridge, et Theron Parker Powers. Omnes (Kaiser excepto) sub monumento sepulti sunt. Nomen Ioannis Brown etiam in monumento videtur, sed corpus Elbae Septentrionali Novi Eboraci sepultus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]