Proelium Friedlandiense

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Napoleo inter pugnam Friedlandiensem

Proelium Friedlandiense 14 Iunii 1807 inter milites Francicos ex una et exercitus Borussiae et Russiae ex altera parte factum est. Fuit ultima pugna Belli Quartae Coalitionis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Postquam Proelio Ienensi Borussia victa est, milites eius in Borussiam Orientalem se receperunt. Die 7 Februarii 1807 Pugna apud Eylau incerto eventu, sed multis caesis et apud Francicos et apud alligatos facta est. Sed tum Napoleo I imperator Francorum Gedanum expugnavit. 14 Iunii milites Francorum apud vicum Friedland (hodie Bagrationowsk) inopinantes a legato militum Russicorum Levino Augusto de Bennigsen petiti sunt. Marescalcus Francorum Michael Ney postea in Russicos processit, eos pervicit: Hi 20.000 milites perdiderunt, Franci non plus quam 8.000. Paulo post hostes de Pax Tilsae convenerunt, qua Germania quasi Franciae tradita est et Russia ad Saepta Continentalia accessit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]