Proelium Ayacuchense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Proelium Ayacuchense, pictura Antonii Herrera Toro ex studiis Martini Tovar y Tovar.

Proelium Ayacuchense[1][2] (Hispanice Batalla de Ayacucho), Bello Libertatis Peruviae saeviente, fuit maior pugna militaris, proelium quod libertatem Peruviae comparavit ac libertatem ceterarum civitatum Americae Australis expedivit. Proelium plerumque finis habetur bellorum libertatis Hispano-Americanorum, quamquam expeditio Antonii Iosephi de Sucre victoris usque ad 1825 in Peruvia Superiori continuabat, et obsidio arcum Chiloensis Callaique anno 1826 demum confecta est. Exercitus Peruvianus anniversarium huius proelii diem quotannis celebrat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Ayacuchense est nomen adiectivum Hispanicum; etiam Latinum (Geranium ayacuchense et Solanum ayacuchense. Etiam Hispanice Ayacucho = Quechua Ayakuchum.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hughes, Ben. 2010. Conquer or Die!: British Volunteers in Bolivar's War of Extermination 1817–21. Osprey Publishing. ISBN 1849081832.
  • Mangin, Charles. 1982: La independencia de la América del Sur y la batalla de Ayacucho. Revista Bolivar 1(1): 29–45.
  • Martínez Delgado, Luis, ed. 19641986. Historia extensa de Colombia. 24 voll. Academia Colombiana de Historia. Bogotae: Ediciones Lerner. ISBN 9589501338.
  • Pereyra Plasencia, Hugo. 1975. La campaña libertadora de Junín y Ayacucho. Limae: [Comisión Nacional del Sesquicentenario de la Independencia del Perú].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Proelium Ayacuchense spectant.