Problema Regiomontanum de septem pontibus

E Vicipaedia

Problema Regiomontanum de septem pontibus[1] est quaestio mathematica. Quaeritur utrum possibile sit per omnes septem pontes scilicet antiquos Regiomontanos unum post alterum eo modo vadere ut unumquodque pontem semel modo transgrediaris.

Septem pontes Regiomonti vel "Koningsbergae" - sic est urbis nomen hac in imagine. Si primum pontem numero unus designatum transgrediaris, deinde hoc numero duo, tum hoc numero tres, denique hoc numero quatuor et tum illum numero sex designatum, non iam transgredi possis illum numero septem designatum sine iterum alium iam transgressum transgrediendo. Id iter ergo non esset solutio probematis.

Leonhardus Eulerus ita problema Regiomontanum solvit ut demonstraverit viam sicut supra descriptam non esse.

Hoc problema pertinet ad analysim situs vel ad topologiam.

Nota[recensere | fontem recensere]