Pravind Jugnauth

E Vicipaedia
Wikidata Pravind Jugnauth
Res apud Vicidata repertae:
Pravind Jugnauth: imago
Pravind Jugnauth: imago
Nativitas: 25 Decembris 1961; Vacoas-Phoenix
Patria: Mauritius

Familia

Genitores: Anerood Jugnauth;

Pravind Kumar Jugnauth (in vico La Caverne die 25 Decembris 1961 natus) est politicus insulae Mauritiae.

Proavis operariis gentis Ahir ex India migratis, religioni Hinduicae haerentibus, sed patre Anerood Jugnauth causidico et futuro praeside, Pravind Jugnauth apud Collegium Regium in urbe Curepipe educatus est. Alumnus est universitatum Buckinghamiensis in Anglia et Aquissextiensis in Francia. Iuris peritus apud Hospitium Lincolniense Londiniense inscriptus est.

Motus socialistici militantis ab anno 1990 sodalis, ab 1999 dux vicarius, ab anno 2003 dux factus est, patri successor, quo officio usque hodie fungitur. Legatus est apud parlamentum Mauritianum ab anno 2000. Minister ab agricultura a die 7 Septembris 2000 usque ad 7 Octobris 2003, minister a technologia a 14 Decembris 2014 ad 25 Maii 2016, ter autem minister a vectigalibus a 7 Octobris 2003 ad 5 Iulii 2005, ab 11 Maii 2009 ad 26 Iulii 2011, denuo ab 25 Maii 2016 ad 23 Ianuarii 2017 fuit, a quo die primus minister meret, patri rursus successor.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]