Latinitas bona

Porta piscatorum (Arnstadium)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Porta piscatorum adversus Forum lanarum Arnstadiense

Porta piscatorum (Theodisce: Fischtor) monumentum omnibus incolis bene notum in urbe Arnstadii ad introitum Viridarii castelli invenitur.

Historia[recensere | fontem recensere]

In viridario faciendo, saeculo XVI etiam saepta confecerunt. Porta piscatorum primo turres duas rotundas cum conis, quae introitum ab oriente permitteret, habuit. Circa annum 1700 in primo tabulato opus craticium superpositum est cum tecto moderno sine turribus, ut piscatori aulico habitaculum esset. Istum hominem prope piscinas habitare opus erat; inde porta ducit nomen suum.

Anno 1919, cum municipium portam nactum esset, continuo conductoribus piscentibus inserviebat. Sic inhabitabatur usque finem annorum 1980, postea nemini iam usui erat.

Salvatio saeculo XXI[recensere | fontem recensere]

Anno 2002 Sodalitas fabrorum lignariorum Circuli Ilm domum praediaque labentia transprehendit, quod multos labores restauratorios exigebat. Difficultas maxima fuit aequilibratio inter pedeplana et tabulatum primum adipiscenda, cum saeculo XVI fundamentum ponderi tanto provisum non esset. Feliciter iam duos annos post omnia inaugurari potuerunt. Lignaria sodalitas complexum ad spectacula culturalia danda usitat diebus nostris.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Portam piscatorum spectant.
Incubator-logo.svg Lege Πύλαι τῶν ἁλιέων ("Porta piscatorum (Arnstadium)") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam