Porta:Hungaria/caput

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Insigne Hungariae
P. dictus magister ac quondam bone memorie gloriosissimi bele regis hungarie notarius N. suo dilectissimo amico uiro uenerabili et arte litteralis scientie inbuto, salutem et sue peticionis effectus. Dum olim in scolari studio simul essemus et in hystoria troiana, quam ego cum summo amore complexus ex libris darethis frigij ceterorumque auctorum, sicut a magistris meis audiueram in unum uolumen proprio stilo compilaueram, pari uoluntate legeremus, petisti a me ut sicut hystoriam hystoriam troianam bellaque grecorum scripseram; ita et genealogiam regum hungarie et nobilium suorum qualiter septem principales persone que hetumoger uocantur de terra scithica descenderunt, uel qualis sit terra scithica et qualiter sit generatus dux almus, aut quare uocatur almus primus dux hungarie a quo reges hungarorum originem duxerunt, uel quot regna et reges sibi subiuga-uerunt, aut quare populus de terra scithica egressus per ydioma alienigenarum hungarij et in sua lingua propria mogerij uocantur tibi scriberem.

—Anonymus, Gesta Hungarorum