Porta:Historia/introductio

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Migratio populorum fuit eventus historicus.

Historia (-ae, f.) (de verbo Graeco ἱστορία 'historía') res generales de praeterito resque de societatibus humanis praeteritis complectitur, e.g. "historia geologica orbis terrarum," et "historia rerum antiquarum Romanarum." Res quae tempore ante historiam acciderunt praehistorica appellantur.

Verbum historia etiam significat 'disciplinam scientificam' quandam, quae res praeteritas scrutatur et curat ipsa de actis conservandis reliquiisque. Res illas non solum enumerat, sed etiam intellegere quaerit.