Pomponius Victorianus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Pomponius Victorianus (nescimus, quando natus aut quando mortuus sit) senator Romanus saeculi tertii exeuntis fuit. Variis in fontibus quidam "Victorinus" nominatur, quem hominem eundem esse verisimile est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Victori(a)nus anno 280/281 legatus Augusti pro praetore Britanniae Superioris fuit et Lucium Severum usurpatorem suppressit. Itaque anno 282 a Probo imperatore consulatu honoratus est. Anno 282 praefectus urbi Romae factus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 21/2, c. 191


Antecessores:
Imp. Caesar Marcus Aurelius Probus Augustus IV et Gaius Iunius Tiberianus
Consul
282
cum
Imp. Caesare Marco Aurelio Probo Augusto V
Successores:
Imp. Caesar Marcus Aurelius Carus Augustus II et Imp. Caesar Marcus Aurelius Carinus Augustus