Pomerellia

E Vicipaedia
Regio ad meridianum Maris Baltici litus usque ad annum 1772. Pomerellia colore caeruleo notatur.

Pomerellia[1][2] est provincia historica in inferiore parte regionis ad occidentalem ripam Vistulae; urbes principales Pomerelliae sunt Gedanum, Conecum[3] et civitas Starogardensis[4].

Nomen Pomerelliae est diminutivum Pomeraniae seu regionis ad meridianum Maris Baltici litus sitae. Sensu praesertim Polonico Pomerellia est pars Pomeraniae, Pomerania Gedanensis (Pomorze Gdańskie) vel Pomerania ad Vistulam (Pomorze Nadwiślańskie) nuncupata, olim etiam palatinatus Pomerellicus[5] vel Pomerania Polonica appellata. Hodie autem territorium hoc, in Polonia situm, pars palatinatus Pomeraniae (województwo pomorskie) est.

Sensu autem praesertim Germanico Pomerellia (Pommerellen) a Pomerania (Pommern) distinguitur.

Cassubia vero cum septentrionali parte Pomerelliae partim concordat, sed iuxta nonnullos occidentem versus ulterius extenditur; e converso, Pomerellia meridiem versus ulterius quam Cassubia extenditur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Merrian, Matthaeus et Martinus Zeiller (1652) M. Z. Topographia Prussiae, et Pomerelliae, Das ist Beschreibung der vornehmsten Städte und Oerther in Preussen und Pomerellen. Francofurti ad Moenum. Textus
  2. Vide, exempli gratia, tabulam geographicam medio saeculo septimo decimo delineatam, quae Borussiae Regnum complectens Circulos Sambiensem, Natangienensem et Hockerlandiae nec non Borussia Polonica exhibens Palatinatus Culmiensem, Marienburgensem, Pomerelliae et Varmiae, cum adjacentibus aliis Provinciis inscribitur.
  3. Polonice Chojnice, Theodisce Conitz. Nomen Latinum Conecum in documento anno 1749 scripto invenitur; de quo vide: Casimirus Rymut, ed. (1997), Nazwy miejscowe Polski. Vol. II: C–D. Cracoviae.
  4. "Grimisclavus, princeps Pomeraniae: docebitur inferius sub titulo ecclesiae Starogardensis" ex documento anno 1749 scripto; de quo vide: Thaddaeus Wilczewski (2015), Nazwy miejscowości na Kaszubach. Gedani: Galan. Textus p. 169
  5. "Polonia primum anno 1772 divisa, tota Prussia occidentalis quae dicebatur "regalis": tres videlicet palatinatus, Mariaeburgensis, Culmensis cum districtu Michaloviensi, et Pomerellicus (...) in potestatem Borussorum regis redacta sunt". Adamus comes Sierakowski (1867) De singulari nobilitatis in occidentali Prussia hereditario jure Dissertatio. Berolini. Textus p. 49