Police Academy (pellicula)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Thaddeus Harris (Georgius W. Bailey), Eugenius Tackleberry (David Graf) et Carolus Proctor (Lance Kinsey). Proctor quidem non ante quam in secunda pellicula seriei videtur.

Police Academy (Latine fere: Academia vigilum) est pellicula comoedica Hugh Wilson moderatoris anno 1984 edita, pars prima Police Academy seriei. Pellicula de variorum generum candidatis academiae vigilum narrat eorumque de praeceptoribus.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Decretum est propter inopiam vigilum quisvis candidatus ad academiam vigilum approbatum iri, in eo re conivens, ut nequaquam essent apti. Carey Mahoney (Stephanus Guttenberg), homo seditiosus, unus de personis principalibus, cogitur sive candidatus fieri academiae sive in vincula conici. Decrevit candidatus fieri conatus quidem sine mora demotum fieri, quoad magnopere a candidata Catharina Thompson fit delectatus. Eodem tempore Thaddeus Harris legatus (Georgius W. Bailey) ut candidati discedant nititur, sed non rem bene gerit.

Mahoney autem in familiaritatem venit candidatorum aliorum. Larvell Jones (Michael Winslow) est vir rare loquens, sed potens omnium fere generum sonorum producendorum, Eugenius Tackleberry (David Graf) autem vir est militaris arma valde amans, Laverne Hooks (Maria Ramsey) mulier est timida summissa voce praedita, Moses Hightower autem vir immanis magnitudinis, imbellis et tranquillus. Mahoney paene de academia demovetur prae rixa in popina orta, cum magnus tumultus fit in urbe iuxta academiam sita. Et vigiles et candidati tumultum pacare experiuntur, sed ita fit, ut Harris legatus ac Mahoney ei subveniens obsides in tecto cuiusdam aedificii ab homine sceleto accepti sunt; qui utique ab Hightower servantur. Candidati omnes specimina vigilis absolvent, Mahoney Hightowerque magnam laudem accipientes.

Nexus interni