Latinitas nondum censa
Coordinata: 43°0′48″N 6°12′59″E / 43.01333°N 6.21639°E / 43.01333; 6.21639

Pointe-Lequin 1 (naufragia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pointe Lequin (Franciae meridio-orientalis physicalis)
Pointe Lequin
Pointe Lequin
Situs in Francia

Pointe-Lequin 1A et Pointe-Lequin 1B sunt naufragia prope insulam Proten catenae Stoechadum praefecturae hodiernae Vari reperta. Navis anterior anno circiter 515 a.C.n. submersa amphoras Graecas et vasa tam Ionica quam Attica continuit. Navis altera anno fere 475 a.C.n. submersa amphoras Massiliotas continuit. Vestigia altitudine 6/15 metrorum sub maris aequore iacentia ab anno 1985 explorata sunt. Ea vestigia quae recuperari potuerunt in Museo Historico Massiliensi servantur. Ex hoc naufragio multa de commercio vini Etruscorum, Ligurum, Graecorum intelleguntur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Pointe Lequin et litus La Courtade insulae Protes

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]