Plessiacum prope Turones

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Castellum Plessiacum prope Turonas anno 1699 pictum

Plessiacum prope Turones, Francogallice Plessis-lèz-Tours, est locus conventus[1] hodie deleti et castelli regii,[2] magna parte ruinosa. Idem castellum, ab urbe Turono fere 4 chiliometris distante, in fontibus historicis antiquioribus nomine Montilia designatur.[3] rex Ludovicus XI, qui ibi secessum suum dilectissimum statuerat, die 30 Augusti 1483 mortuus est. Locus hodie in terris communis Richae iacet (praefecturae Ingeris et Ligeris) quod ad meridianam fluminis Ligeris ripam stat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Postmodum ad conventum fratrum Minimorum prope Turones accessit" apud Du Cange, Glossarium. "Paucique ex fratribus tunc in Plessiacensi prope Turonas conventu morantes": fons
  2. "In bassa-curte Plessiaci parci prope Turones" apud Du Cange, Glossarium. "Satis ea de re in Plessiaco secessu prope Caesarodunum Turonum litteris": Iacobus Augustus Thuanus fons. "Obiit in Plessiacensi Curte (Plessis-lès-Tours) die 2 april. 1507": fons. "Plesseium prope Turonas" (p. 33 in textu Latino apud Google Books). "Plessium castellum, urbi Turono propinquum": fons.
  3. "Datum apud Montilia prope Turonis, mense Aprilis, anno Domini millesimo quadracentesimo octuagesimo octavo, regni vero nostri quinto": Fons a Google indicatus, sed qua pagina?

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 47°22′58″N 0°39′38″E
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Plessiacum prope Turonas spectant.