Latinitas nondum censa

Phyllodoce (Nereis)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Phyllodoce

Nereides cum Tritone ad matrimonium Poseidonis et Amphitrites properant

Phyllodoce (Graece Φυλλοδόκη) in mythologia Graeca fuit Nereis, filia Nerei dei marini, e Doride genita, secundum Hyginum in libro "Fabulae" inscripto,[1] qui hoc nomen e textu Georgicon Vergilii sine dubio dempsit; Vergilius enim eam inter sectatrices Cyrenes enumeraverat, scilicet Drymo, Xantho, Ligea, Phyllodoce, Cydippe, Lycorias, Clio, Beroe, Ephyre, Opis, Asia, Deiopea, Clymene, Arethusa. Phyllodoce (cum tribus sororibus) a poëta "caesariem effusa nitidam per candida colla" depingitur.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hyginus, Fabulae praefatio 8
  2. Vergilius, Georgica 4.336-337


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.