Latinitas nondum censa

Philippus Dowson

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Philippus Dowson, vulgo denuo Sir Philip Henry Manning Dowson (natus die 16 Augusti 1924; mortuus 22 Augusti 2014) fuit architectus Britannus.

Philippus Dowson, Iohannesburgi natus, patre et matre Britannis, in comitatu Norfolcia educatus est. Alumnus fuit scholae Ioannis Gresham eiusdem comitatús et, militia absoluta, Collegii Clarae apud Cantabrigienses, sed mox scholae Associationis Architecturalis. Cum Ove Arup ab anno 1953 collaboravit in societate Arup and Partners, deinde Arup Associates, cui societati aliquos annos praefuit (successore Derek Sugden). Praeses meruit Regiae Academiae annis 1993-1999.

Opera potiora cum aliis sub aegide Arup Associates confecta[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Vita apud Regiam Academiam Artium
  • Incepta societatis Arup Associates