Latinitas bona

Petrus de Jong

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Petrus de Jong
Res apud Vicidata repertae:
Petrus de Jong: imago
Nativitas: 3 Aprilis 1915; Apeldoorn
Obitus: 27 Iulii 2016; Haga
Patria: Regnum Nederlandiae
Nomen nativum: Petrus Jozef Sietze de Jong

Petrus de Jong, saepe Piet sed plene Petrus Jozef Sietse de Jong (natus in Apeldoorn die 3 Aprilis 1915; mortuus die 27 Iulii 2016) fuit miles navalis, deinde politicus Batavus. Primus minister patriae ab anno 1967 ad 1971 meruit.

Alumnus Regii Instituti Navalis, Petrus de Jong in navibus submarinis praecipue militavit ab anno 1934 usque in 1959, sed inter hos annos adiutor campestris fuit principi Bernhardo[nl] uxorique reginae Iulianae. Die 25 Iunii 1959 munus politicum secretarii deputati navalis suscepit. Inde a die 24 Iulii 1963 minister a munitione, a die 5 Aprilis 1967 primus minister fuit, quod officium usque ad 6 Iulii 1971 retinuit. Senator fuit Nederlandensis ab hoc anno usque ad diem 17 Septembris 1974.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Marcus Rutte (ad sinistram partem), Maria de Jong (filia), Petrus de Jong, Andreas van Agt, Rudolphus Lubbers die 1 Decembris 2013 consedentes

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum de Jong spectant.
Primi ministri Nederlandiae
Arms of the Kingdom of the Netherlands.svg
Gerrit Schimmelpenninck • Dirk Donker Curtius • Iacobus de Kempenaer • Iohannes Rudolphus Thorbecke • Floris van Hall • Iustinus van der Brugghen • Ioannes Iacobus Rochussen • Floris Hadrianus van Hall • Iacobus van Zuylen van Nijevelt • Schelto van Heemstra • Iohannes Rudolphus Thorbecke • Isaac Dignus Fransen van de Putte • Iulius van Zuylen van Nijevelt • Petrus Philippus van Bosse • Iohannes Rudolphus Thorbecke • Gerrit de Vries • Iohannes Heemskerk • Ioannes Kappeyne van de Coppello • Constantinus Theodorus van Lynden van Sandenburg • Iohannes Heemskerk • Aeneas Mackay • Gijsbert van Tienhoven • Iohannes Röell • Nicolaus Pierson • Abraham Kuyper • Theodorus de Meester • Theodorus Heemskerk • Petrus Cort van der Linden • Carolus Ruijs de Beerenbrouck • Henricus Colijn • Dirk Jan de Geer • Carolus Ruijs de Beerenbrouck • Henricus Colijn • Dirk Jan de Geer • Petrus Sjoerds Gerbrandy • Gulielmus Schermerhorn • Ludovicus Beel • Gulielmus Drees • Ludovicus Beel • Ioannes de Quay • Victor Marijnen • Iohannes Cals • Jelle Zijlstra • Petrus de Jong • Barend Biesheuvel • Ioannes den Uyl • Andreas van Agt • Rudolphus Lubbers • Gulielmus Kok • Ioannes Petrus Balkenende • Marcus Rutte