Petrus Wychmannus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Domus canonici Petri Wychmanni Anderlaci, in qua sex menses anno 1521 habitavit Erasmus. Haec domus nunc facta est Museum Domus Erasmianae.
Erasmus viator, statua in domo Petri Wychmanni.

Petrus Wychmannus, erat vir litteratus et canonicus in capitulo insignis ecclesiae collegiatae Sancti Petri et Guidonis Anderlechtensi, natus est Bruxellis in quarta parte saeculi decimi quinti et mortuus est Anderlaci die 18 Ianuarii 1535. Sepultus est in ecclesia Anderlechtensi.

Praecipue notus est quia asylum dedit Erasmo viatori per sex menses in domo sua, quae nunc facta est Museum Domus Erasmianae. E qua domo, Erasmus viginti duas epistolas misit.[1]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • « Pierre Wichman, Wychmannus », in : Biographie nationale de Belgique, XXVII, 1938, col. 279-280.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Opus epistolarum Des. Erasmi Roterodami : denuo recognitum et auctum, per Percy Stafford Allen, Helen Mary Allen and Heathcote William Garrod. Compendium vitae P.S. Allen addidit H.W. Garrod. Indices (T. XII) compilavit Barbara Flower; perfecit et edidit Elisabeth Rosenbaum, Oxford, éd. Clarendon, 1906-1958, 12 vol. in 8°.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrus Wychmannus spectant.