Petrus Hofmannus Peerlkamp

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.
Petrus Hofmannus Peerlkampus

Petrus Hofmanus Peerlkamp sive vulgo Peter Hofman Peerlkamp, natus Groningae die 2 mensis Februarii 1786 et denatus Hilversumi die 28 Martii 1865, erat vir doctus, philologus et criticus Nederlandus.

Origo[recensere | fontem recensere]

Ortus est e familia Hugenotorum Francogallorum, cui nomen originale erat Perlechamp, qui aufugerunt persecutiones religiosas in Francia post revocationem edicti Namnetensis quae causa fuit fugae multorum Protestantium de Francia et migrationis eorum in alias terras, Britanniam, Prussiam, Nederlandiam, Helvetiam etc...

Cursus vitae[recensere | fontem recensere]

Fuit professor docens litteras antiquas et historiam universalem in Universitate studiorum Leidensi ab anno 1822 ad annum 1849.

Officio relicto, vixit Hilversumi.

Eius methodus philologica[recensere | fontem recensere]

Conditor est methodi subiectivae in textibus scrutandis, secundum quam reiciendi sunt loci auctorum qui non cum eo quod solent scribere congruunt. Sequendo hanc suam methodum multos locos Horatii, Vergiliique spurios autumabat esse, qui re vera postea ingenuos esse docti declararunt. Haec methodus subiectiva non iam viget.

Eius scripta[recensere | fontem recensere]

Edidit Horatii Epistolam ad Pisones (de Arte poetica) Saturasque, Taciti Agricolam, fabellam Xenophontis Ephesii.

Notus est etiam propter librum historicum de poetis Latinis regni Belgici uniti de quo dicit Iosephus Ijsewijn "scribebat textum prosaicum Latinum sermone fluenti et pulchro"[1]. Primum, tempore Regni Belgici Uniti, edidit Bruxellis anno 1822 :

  • De vita ac doctrina omnium Belgarum qui Latina carmina composuerunt, servato temporis ordine, additoque, de facultate singulorum poetica, judicio, Expositio quaestionis ab Academia Bruxellensi propositae : Auctore Petro Hofmanno Peerlkamp, Bruxellis, P.J. De Mat, 1822, in-4, pp. 520. liber in interreti.

Post secessionem provinciarum meridionalium anno 1830 qui regnum Belgicum se vocaverunt, edidit denuo anno 1838 librum mutando titulum :

  • De vita, doctrina, et facultate Nederlandorum qui carmina latina composuerunt, Haarlem, 1838.

Index scriptorum eius[recensere | fontem recensere]

  • Vitae aliquot excellentium Batavorum. In usum scholarum. Haarlem 1806 (Online)
  • Oratio de Xenophonte Ephesio; accedit in eundem observationum criticarum specimen. Haarlem 1806 (Online)
  • Carmina quinque pertinentia ad calamitatem Leydensem. Groningen und Amsterdam 1807 (Online)
  • Epistolae aliquot excellentium Batavorum,fasc. III. Haarlem 1808 (Online)
  • Initia lectionum Graecarum in usum gymnasii Doccumensis. Groningen 1808
  • Carmina quinque, dicata honori ac meritis Napoleontis magni. Groningen 1814
  • Hugenii de vita propria sermo, libri II. Cum annotatione P.H.P. Belgicis versibus adumbravit A. Loosjes P.f. cum effig. Haarlem 1817
  • Xenophontis Ephesii de Anthea et Habrocome Ephesiacorum Libri V; Graece et Latine, recensuit adnotationibus aliorum et suis illustravit P.H.P. Haarlem 1818 (Online)
  • Annotatio in Vitam Constantini Hugenii. Haarlem 1821 (Online)
  • De vita ac doctrina omnium Belgarum qui Latina carmina composuerunt, servato temporis ordine, additoque, de facultate singulorum poetica, judicio, Expositio quaestionis ab Academia Bruxellensi propositae : Auctore Petro Hofmanno Peerlkamp, Bruxellis, P.J. De Mat, 1822, in-4,(Online)
  • Oratio de vita El. Ann. f. Borgeri, habita in III Class. Inst. Belg. Regii, Amsterdam 1824 (Online)
  • Carmen recitatum in aede S. Petri A.D. VIII Februarii Anno a condita Leidensi Academia Quinquagesimo et Ducentesimo. Leiden 1825 (Online)
  • Liber de vita, doctrina et facultate Neerlandorum, qui Carmina Latina composuerunt. Haarlem 1838 (Online)
  • Tacitus de vita Agricolae. ed. P.H.P.Leiden 1827
  • Carmen elegiacum et Novum carm. Lat. dicatum Collegio spei Nauticae. Amsterdam 1831, 1832
  • Oratio habita Leidae auspicandis lectionibus. Leiden 1831
  • Horatii Carmina, recens. P.H.P. Haarlem 1834 (Online), Amsterdam 1862
  • Oratio de perpetua Acad. Leidensis cum Gente Arausiaca necessitudine spectata in studiis Principum cet. Leiden 1841 (Online)
  • Virgilii Aeneis. Ed. et annot. illustr. P.H.P.Leiden 1843 2. Bde. (1. Bd. Online)
  • Horatii Epistola ad Pisones ed. P.H.P. Leiden 1845
  • Horatii Satirae, rec. P.H.P. Amsterdam 1863 (Online)
  • De vita et moribus R.J. Schimmelpenninck, i. lib. Den Haag und Amsterdam 1848
  • Opmerkingen betreffende de Staten-Overzetting van de Evangeliën en Handel. der Apost. (namenlos herausgegeben)
  • Hulde aan de nagedachtenis van A. Loosjes Pz., toegebragt door het Departement van Letterkunde van het Genootschap Oefening in Wetenschappen te Haarlem, 14 Maart 1818, durch P.H.P.C. de Koning Ldz., A. van der Willigen en H. Meijer Jr. Haarlem 1818.
  • Voorrede voor H.G. Oosterdijk's Lierzangen van Horatius, in Nederd. verzen. Haarl. 1819.
  • Levensberigt van zijn broeder, J. Venhuizen Peerlkamp, in Levensberigt d. Maatschappij v. Nederl. Letterk. 1865.
  • Aurelii Propestii libri IV, Elegia XI. rec. et illustr. P.H.P. Ed. et praefatus est J.C.G. Boot. Amsterdam 1865 (Online)
  • Hortensius over de opkomst en ondergang van Naarden, In: de Werken van het Historisch Genootschap te Utrecht, 1866
  • Opuscula oratoria et poetica, ed. Bergmann, Leidae, 1879.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Lucian Müller, Geschikte der klassischen Philologie in den Niederlanden, 1869.
  • John Edwin Sandys, History of Classical Scholars, 1908, vol. II, p. 276.
  • Iosephus Ijsewijn, Companion to Neo-Latin Studies, Amsterdam-New York-Oxford, North-Holland Publishing Company, 1977, pp. 103, 112, 308.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iosephus Ijsewijn, Companion to Neo-Latin Studies, Amsterdam-New York-Oxford, North-Holland Publishing Company, 1977, p. 308 : "Peerlkamp, who wrote a prose essay in fluent and beautiful Latin, but mainly to show his small esteem of the autors he discusses ; here we already meet the haughty attitude of many classicists towards humanist Latin".