Jump to content

Petrus Guerra de Lorca

E Vicipaedia
Wikidata Petrus Guerra de Lorca
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1560; Belmonte
Obitus: 1612; Complutum
Patria: Hispania

Petrus Guerra de Lorca (Hispanice Pedro de Lorca, anno 1560/61 in Belmonte natus et 26 Decembris 1612 Compluti mortuus) fuit Cisterciensis et theologus scholasticus Hispanus.

Sedecim annos natus monasterio Valbuenae (Vallisoleti) ascitus est. Bis abbas monasterii Complutensis et reformator generalis congregationis Cisterciensium Hispanicae annis 1605 et 1608 factus est. Primus professor congregationis apud collegium Salmanticae erat et postea ad universitatem studiorum Complutensem migravit, ubi inter praeclaros theologos elucebat.

Opera eius ad Summam theologiae Thomae Aquinatis pertinentia apud Dominicanos magno erant in honore. 52 annos natus anno 1612 mortuus est.

  • Commentaria et disputationes in universam primam secundae sancti Thomae. Compluti [Alcalá de Henares] : Ex officina Ioannis Gratiani …, 1609
  • Catecheses Mystagogicae pro aduenis ex secta Mahometana. Matriti : apud Petrum Madrigal, 1586

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Damián Yáñez Neira: Fray Pedro de Lorca, in: Cistercium, XXIX (1977), S. 49–68