Petrus-Iosephus Verhaegen

E Vicipaedia

Petrus-Iosephus Verhaegen, natus anno 1800 in Belgica et mortuus anno 1868, erat iesuita et rector usque ad annum 1836 novae Sancti Ludovici Universitatis in America.

Anno 1821 ivit in Americam cum sex amicis desiderantibus Amerindianos ad catholicismum convertere et eos ex tenebris paganismi ad veritatem adducere. Se consociaverunt cum iesuitis qui iam in Marylandia erant quique eos anno 1823 ad Missourim miserunt quo pedibus duro longoque itinere advenerunt.

Post hanc missionem factus est professor in noviciatu Marylensi et factus est sacerdos.

Tunc, anno 1828 condidit Sancti Ludovici Universitatem, cuius primus rector factus est. Rector fuit usque annum 1836. Paulo post, anno 1834, eius consobrinus Petrus-Theodorus Verhaegen, Magnus magister Ordinis Massonici in Belgica condidit ipse novam Universitatem Liberam Bruxellensem cuius fuit etiam primus rector.

Postea factus est Superior deinde Vice-Provincialis iesuitarum Missuriensium.

Favit missionibus apud amerindianos.

Anno 1848, Pater Verhaegen factus est praeses Collegii Sancti-Iosephi in Bardstown in Kentukkia et postea perrexit docere theologiam in Sancti Ludovici Universitate.

Mortuus est anno 1868 et sepultus est in vico Florissant (Kentukkia) nunc suburbio urbis Sancti Ludovici.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Memorial volume of the diamond jubilee of St Louis University. 1829-1904, Saint-Louis (U.S.A.), 1904, p. 8.
  • Griffin, "The contribution of Belgium to the Catholic Church in America (1523-1857). A Dissertation", in: The Catholic University of America, Studies in American Church History, Washington DC, 1832.
  • Alain Verhaegen, "Les ascendants de Pierre-Théodore Verhaegen", in: Pierre-Theodore Verhaegen. L'homme, sa vie, sa légende, Bruxelles, Université Libre de Bruxelles, 1996, pp. 18 -19.


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.