Pax Posnaniae (1806)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Pax Posnaniae 11 Decembris 1806 a Napoleone I imperatore Francorum et Friderico Augusto III Principe Electorali Saxoniae Posnaniae in urbe Polonico signatum est, postquam Napoleo Saxoniam et Borussiam alligatas nonnullis proeliis (i.a. apud Ienam pervicit.

Decreta Pacis[recensere | fontem recensere]

  • Fridericus Augustus ad Confoederationem Rhenanam accessit et Borussiae adhuc alligatae bellum indixit.
  • Monarchus Saxoniae nunc regis nomen sibi assumpsit et "Fridericus Augustus I" primus rex Saxoniae factus est.
  • Ad bella futura Napoleonis Saxonia viginti milia militum mittere coacta erat.
  • Saxonia pagum Cotbusium Borussiae sibi annexit, sed postea partem terrae suae novo Regno Westfaliae Hieronymi Napoleonis fratris imperatoris cedere debuit.
  • Saxonia tributa non iam solvere debuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]