Paula et Clara

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Paola & Chiara

Paula et Clara, vulgo Paola & Chiara, sunt grex vocalis Italicus musicae popularis, qui ex duabus sororibus cognomine Iezzi, Paula scilicet et Clara, constat. Clara Iezzi, flavo capillo, nata est Mediolani die 27 Februarii anno 1973; Paula Iezzi, fusca coma, nata est ibidem die 30 Martii anno 1974. Ad celebritatem anno 1997 pervenerunt victoria reportata feriis musicis Villae Matutiae in categoria adulescentium; ibi canticum cecinerunt, quod inscribitur Amici come prima ('Amici sicut ante').

Bibliographia[recensere | fontem recensere]