Latinitas bona

Patricius Appleford

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Reverendus Patricius Robertus Normannus Appleford, natus apud Croydon Surregiae die 4 Maii 1925, est presbyter Anglicanus et compositor qui, cum Galfrido Beaumont "20th Century Light Music Group" (Societatem Musicae Levioris Saeculi 20mi) condidit, ad hymnos novos promulgandos in modo cantilenarum popularum compositos.

Apud Collegium Trinitatis Universitatis Cantabrigiensis eruditus est, ubi nutu Patris Galfridi Beaumont, tunc capellani, se ad ministerium ecclesiae vocari agnovit. Studia theologica ad seminarium Cicestrense secutus, munere curatiae in Ecclesia Omnium Sanctorum apud Poplar, Londinii functus est, ubi comoedias musicas pro iuventute paroeciae et hymnos aliquot composuit. Anno 1966 Decanus creatus est Cathedralis Lusacensis in Zambia ubi "New English Mass" ("Missam Anglicam Novam") composuit quae et ad hodie grata in populo est.


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.