Pater familias

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Pater familias in iure Romano est vir, qui imperium in domo sua habet, vitae necisque potestatem supra liberos, coniugem atque servos suos habet.

Ille patriam potestatem, manum, potestatem dominicam et mancipium supra suam familiam, scilicet supra uxores filios atque servos, personas alieni iuris, habebat. Pater familias omnes tres status habet: status libertatis et status civitatis et status familiae.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Ut Gaius in commentariis suis scribit:

87. Igitur quod liberi nostri, quos in potestate habemus, item quod serui nostri mancipio accipiunt uel ex traditione nanciscuntur siue quid stipulentur uel ex aliqualibet causa adquirunt, id nobis adquiritur: ipse enim, qui in potestate nostra est, nihil suum habere potest; et ideo si heres institutus sit, nisi nostro iussu hereditatem adire non potest; et si iubentibus nobis adierit, hereditas nobis adquiritur, proinde atque si nos ipsi heredes instituti essemus; et conuenienter scilicet legatum per eos nobis adquiritur.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]