Parazonium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Părăzōnĭum -i, n. est verbum graecanicum (Graece παραζώνιον, quod iuxta cinctum est = pugio), quod pugionis speciem indicat.

Latinitate antiqua modo semel invenitur, in titulo epigrammatis Martialis:

Parazonium

Militiae decus hoc gratique erit omen honoris,

Arma tribunicium cingere digna latus.
Apophoreta XIV.32

Hac de causa, homines eruditi huius aetatis verbo parazonio indicant exilem pugionem quo ornati viri magnae auctoritatis depinguntur.