Latinitas nondum censa

Papyrus British Library 3085

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Papyrus British Library 3085 est fragmentum historiae seu commentarii de rebus gestis Alexandri Macedonis, fortasse in Aegypto saeculo III a.C.n. ineunte compositi. Textus papyraceus nobis servatus, saec. II a.C.n. scriptus, valde lacunosus, res paucas et nomina nonnulla praebet quae ad bellum pertinent ab Alexandro anno 335 a.C.n. in Thracia contra Triballos et in pagis Macedonicis Eordaea et Elimea gestum. Eadem proelia ab Arriano referuntur, sed nimis breviter, in libro I operis Anabasis Alexandri (1.2.1).

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • W. Clarysse, G. Schepens, "A Ptolemaic fragment of an Alexander history" in Chronique d'Egypte vol. 60 (1985) pp. 30-47.
  • Ivana Denuzzo, "Le storie di Alessandro Magno nei papiri" in Papyrologica Lupiensia no. 12 (2003)
  • N. G. L. Hammond, "Papyrus British Library 3085 verso" in Greek, Roman and Byzantine studies vol. 28 (1987) pp. 331-347.
  • Brian Bosworth in A. B. Bosworth, E. J. Baynham, edd., Alexander the Great in fact and fiction (Oxonii: Oxford University Press, 2000) p. 3.


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.