Pandorum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Tres histriones pelliculae Ben Foster, Cung Le, Antje Traue

Pandorum est nomen pelliculae utopicae sive scientiae ficticiae quae facta est anno 2009 Berolini et Potestampii. Moderator cinematographicus erat Christianus Alvart.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Fabula narratur de magna navi spatiale nomine "Elysium" quae 60 000 incolas somno artificiale dormientes de Terra ad planetam nomine "Tanis" vehit. Terra enim nimis magnum numerum hominum fert qua re homines aliam planetam habitabilem quaerunt.

Cum paene omnes vectores in navi somno artificiale dormiunt nonnulli nautae alii post alios in statione sunt. Fabula incipit cum navis computatrum astronautas Baxtor qui est optio et Payton qui est succenturio somno excitat. Qui post longum somnum primum amnesia laborant. Deinde vident se e somno excitatum esse quod res male evenirent et quod ipsis opus esset ut navis reactorium nucleare repararent quod reactorium non iam esset in ordine bono nisi breve temporis spatium. Denique feminam munere biologam nomine Nadia et agrorum operarium nomine Minh inveniunt qui etiam nuper somno excitati sunt. Postremo inveniunt praedatores ut vocantur animalia hominibus terribili modo similia quae carne humana vescuntur et valde periculosa sunt.

Payton primum alios monet de morbo terribili qui morbus paranoiae similis "pandorum" vocatur. Nautae in longa navigatione spatiali hoc morbo affecti insanire incipiunt. Exempli gratia, Payton ait, alius navis nauarchus pandoro et paranoia affectus, cum solus in statione erat, 5000 vectores somno artificiale dormientes cum capsulis suis dormitoriis in quibus inclusi erant e nave eici fecit. Id erat maxima clades omnis navigationis spatialis. Deinde succenturio Payton optionem Baxton ac Nadiam ac Minh ad reactorium reparandum ex ponte gubernatoris dirigit.

Denique Payton optionem nuper excitatum invenit cuius nomen est Gallo. Optio narrat se multis annis ante iam in navis statione fuisse cum duobus aliis nautis quos autem pandoro afflictos interficere debuisset. Payton optioni non credit quem pandoro pati putat. Optio narrat se cum in statione fuisset ultimum nuntium a terra planeta accepisse quo interitum omnium hominum in terra planeta nuntiatum esset. Nullus homo iam vivit nisi illi vectores navis Elysii.

Interea Baxton ac Nadia ac Minh alium nautam inveniunt nomine Leland qui munere coquus iam nonnullos annos est insomnis. Et Leland de ultimo nuntio e terra accepto narrat quo nuntiatum esset omnes homines in terra interisse.