Pagus Retiatensis
Civitas: Francia
Locus: 47°4′48″N 1°46′48″W
Fines
Pagus Retiatensis (e Ratiati urbis nomine) est pagus britannicus Britanniae minoris in meridionali parte locatus et a Ligere flumine in septemtrione irrigatus. Ita tractus incolae sermone Gallonico superiore in parte olim loquebantur, ut Picavino-Santonica in inferiore. Ille priscis vineis vere conspicitur, quae a saeculo XV ad vinum navium in Europaeas vias efferandum multo cultae sint.
Majores civitates
[recensere | fontem recensere]Ratiatum (a 40 000 civibus incolatum), Bouaye, Machicolium (sive quondam Sancta-Crux) Porsnitusque sunt pagi majores oppida vicive.
Historia et praeclari cives
[recensere | fontem recensere]Pictones urbem novam juxta Ligerem post bellum Gallicum condidere, ut portus retiatensis mercatoribus gallis major factus sit. Carolo magno subolibusque suis regnantibus, aliis pagis ad hoc pagum Arbatilicum efficiendum cohaesus est, quod vicaria britannica per medio aevo visus est.
Pagus ille egregius Ægidii retiatensis (c.1405-1440) ducis causa praecipue est, qui facinoribus fabulisque multis metui studioque hodie maneat.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Christophe Belser, Le pays de Retz : Histoire, patrimoine et vie d'un terroir, Spézet, Coop Breizh, 2006, 160pp