Pagus Medalgicus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Pagus Medalgicus (vel Medalcensis[1]) est regio naturalis, vel regio historica Andegaviae (in Gallia) in parte meridionali et occidentali praefecturae Meduanae et Ligeris, in Gallia occidentali (id est in regione Pagorum Ligeris). Cuius duae maximae urbes sunt Cauletum et Bellopratellum.

Primum fuerat pars Aquitaniae, sed octavo saeculo a Britonnis victa est et divisa inter Britanniam et Andegaviam; tandem undecimo saeculo, coniuncta est comitatui Andegaviae, quia victa erat a Fulco Nerra. Fuit postea pars senescaliae Andecavis, in parte occidentali Andegaviae. Exeunte decimo octavo saeculo, pagus omnis, sed praecipue Cauletum, fuit centrum defectionis Vendeae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ioann-Franciscus Bodin, Recherches historiques sur la ville de Saumur, Vol. 2, 1845 Nexus interretialis

Nexus externi[recensere | fontem recensere]