Circulus terrae

E Vicipaedia
(Redirectum de Pagus Germaniae)
Salire ad: navigationem, quaerere

Circulus terrae vel circulus provincialis[1] (Germanice: Landkreis) est regio administrativa in Germania.

Hoc genus pagi magnitudine est inter civitates foederatas (Länder) et communia (Gemeinden). Pagus quandam terram continet, et plura communia. Caput pagi municipium Germane Kreisstadt appellatur. E contrario, magnae urbes circulo carentes municipia circulo carentia, "circuli urbani" (Stadtkreise), appellantur. Unuscumque circulus proprias litteras habet in notis autocinetorum: Berolinum litteram B habet, Stuttgartum S, Ludoviciburgum LB, etc.

Etymologia et fons[recensere | fontem recensere]

Germanice, circulus Kreis appellatur; quapropter Landkreis dicitur "circulus terrae." Verbum circuli territorium designans in Instrumentum Pacis Osnabrugensis et Instrumentum Pacis Monasteriensis inveniri potest.

Nexus interni

Nota[recensere | fontem recensere]