Pâncota

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Pâncota
Res apud Vicidata repertae:
Pâncota: insigne
Civitas: Romania
Locus: 46°19′21″N 21°41′13″E
Numerus incolarum: 6 946
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Dan-Ștefan Pocrișer
Procuratio superior: Aradinum

Geographia

Superficies: 66.960000 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Nagybánhegyes

Tabula aut despectus

Pâncota: situs
Situs Pâncotae in circulo Aradino

Pâncota (Hungarice: Pankota, Germanice Pankota) oppidum Dacoromanicum in circulo Aradino est. Ad oppidum etiam vicus Măderat pertinet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Oppidum Pâncota anno 1202/03 nomine "Villa Pankotha" primo in actis descriptum est, tum ad Regnum Hungaricum pertinuit. Anno 1216 hic Benedictini abbatiam condiderunt[1]. Anno 1241, cum Mongoli Europam aggrederentur, castellum exstructum est. Anno 1475 Pâncota oppidum sublatum est. Post Pugnam Mohacsensem anno 1526 pugnatum pars Transsilvaniae principatus fiebat, qui a Imperio Ottomanico dependit. Ab anno 1699 Pâncota iterum pars Hunariae fuit. Annis 1756 et 1784 seditiones agricolarum regionem afflixerunt. Ab anno 1776 coloni Germanici hic sedes novas habebant. Anno 1918 Pâncota cum tota regione pars Romaniae factum est. Post Secundum bellum mundanum multi Germanici coacti vel sua sponte patriam reliquerunt et in Germaniam emigraverunt[2].

Incolae[recensere | fontem recensere]

Anno 2011 hic 7.398 homines vixerunt, inter eos 5.154 Dacoromani, 454 Hungarici, 729 Zingari atque 144 Germani vixerunt.[3].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pâncota spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]