Oswyn Murray

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Oswyn Murray, philologus et rerum classicarum eruditus, est socius Collegii de Balliolo apud Oxonienses. Alumnus est Collegii Marlburiensis et Collegii Exoniensis ubi Literis Humanioribus studuit. Opera scripsit de symposiis Graecis et de civitatibus Graecis antiquis. Recentius praesertim historiam studiorum classicorum in Europa saeculis XVIII et XIX scribit inceptumque interretialem dirigit cuius titulus est Bibliotheca Academica Translationum.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1986 (editor cum Iohanne Boardman et Jasper Griffin) : The Oxford history of the classical world. Editiones posteriores titulo The Oxford history of Greece and the Hellenistic world, 1991 et 2001
  • 1990 : Sympotica: a symposium on the symposion. Editio correctior, 1994
  • 1990 (editor cum Simone Price) : The Greek City from Homer to Alexander. Versio Francogallica 1992; versio Neograeca 2007
  • 1990 (editor cum Petro Godman) : Latin Poetry and the Classical Tradition: Essays in Medieval and Renaissance Literature
  • 1991 (editor cum Iohanne Boardman et Jasper Griffin) : The Oxford history of the Roman world. 2a ed. 2001
  • 1993 : Early Greece. 2a ed. 1993; versio Theodisca 1995; versio Francogallica 1995; versio Italiana 1996; versio Polonica 2005
  • 1995 (editor cum Manuela Tecuşan) : In Vino Veritas
  • 2007 (cum Alphonso Moreno, Davido Asheri, Alano Lloyd, Aldo Corcella) : A Commentary on Herodotus Books I-IV
Opera aliorum ab Oswyn Murray edita
Symbolae
  • 1997 : "Ancient History 1800-72" in M. G. Brock, M. C. Curthoys, edd., The History of the University of Oxford vol. 6
  • 1999 : "Gnosis and Tradition" in Studia Graeca et Latina in honorem Pavel Oliva (Eirene, 35) pp. 61-77
  • 2000 : "Ancient History 1872-1914" in M. G. Brock, M. C. Curthoys, edd., The History of the University of Oxford vol. 7
  • 2002 : "Burckhardt, Nietzsche and Socrates" in M. Ghelardi, M. Seidel, edd., Jacob Burckhardt, Storia della cultura, storia dell'arte (Venetiis) pp. 55-61
  • 2006 : "Burckhardt and the Archaic Age" in L. Burckhardt, H.-J.Gehrke, edd., Jacob Burckhardt und die Griechen (Basileae) pp. 247-261
  • 2007 : "Greek History in the Age of Philhellenism" in N. Birgalias, K. Buraselis, P. Cartledge, edd., The Contribution of Ancient Sparta to Political Thought (Athenis) pp. 345-389

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]