Octo versiculi Sancti Bernardi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Octo versiculi Sancti Bernardi in Davidi Gregorii Corneri Promptuario catholicae devotionis, Viennae 1636

Octo versiculi Sancti Bernardi sunt octo aut, divisione differente, septem versus de libro psalmorum, quos secundum antiquam traditionem catholicam Sanctus Bernardus Claraevallensis cottidie recitare solebat ad obtinendam beatam moriendi horam et Dei visionem aeternam. Inveniuntur in appendicibus multorum librorum horarum mediaevalium, ubi saepe et redditur verbis et imaginibus legenda narrans Bernardum quondam a diabolo rogatum si novisset versus psalterii per quorum recitationem cottidianam certe homo salvaretur, respondisse se cottidie recitare psalterium totum; diabolum deinde octo illos versiculos invitum ei tradidisse.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • James France: The Heritage of Saint Bernard in Medieval Art. In: Brian Patrick McGuire (ed.): A Companion to Bernard of Clairvaux. Lugduni Batavorum 2011, p. 305–346, ad rem p. 337–338

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Octo versiculi Sancti Bernardi spectant.