Octavianus (nomen)
Appearance
Haec est pagina discretiva nominalis quae paginas de hominibus similium nominum indicat.
| Octavianus (nomen) | |
|---|---|
Camaeus imperatoris Romani antiqui Octaviani Augusti | |
| Genus | Masculinum |
| Origo | Latina |
| Significatio | “homo Octavii” |
| Index praenominum Paginae in "Octavianus" ineuntes | |
Octavianus (-i, m.) fuit cognomen gentilicium Romanum antiquum, postea praenomen masculinum factum. Cognomen fuit e gente Octavia ductum, et hoc cognomen habuit imperator Romanus Octavianus Augustus (qui Gaius Octavius Thurinus natus erat).[1] Etenim suffixum -anus addi solebat nomini gentilicio patris naturalis ita ut cognomen fieret filio in aliam gentem adoptato. Ita Gaius Octavius Thurinus postquam a Gaio Iulio Caesare adoptatus est tria nomina patris adoptivi sumpsit atque Gaius Iulius Caesar Octavianus appellatus est, secundo cognomine addito quo prisca familia indicabatur. Hodie in usu est apud Dacoromanicos (Dacoromanice Octavian) Italicosque (Italiane Ottaviano) Francogallosque (Octavien[2]).
Qui hoc nomen habuerint
[recensere | fontem recensere]- Octavianus (episcopus Ostiensis)
- Octavianus comes Tusculi, vel P.P. Ioannes XII
Qui hoc praenomen habuerint
[recensere | fontem recensere]- Octavianus Augustus (plene Gaius Iulius Caesar Octavianus Augustus)
- Octavianus de’ Crescenzi Ottaviani de Monticelli, vel antipapa Victor IV (1159-1164)
- Octavianus Fulgosus(it)
- Octavianus Goga
- Octavianus Mascarinus(it)
- Octavianus Medices(it), pater pontificis maximi Leonis XI
- Octavianus Smigelschi
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Behind the Name, s.v. "Octavian". (Anglice).
- ↑ Tout sur le prénom Octavien.