Thienmingus
Appearance
(Redirectum de Nurhaci)
Thienmingus[1] (Mandshurice ᠨᡠᡵᡤᠠᠴᡳ nurgaci, Sinice 努爾哈赤 nǔ'ěrhāchì, nonnumquam Nurhaci, natus 14 Maii 1559, mortuus 30 Septembris 1626), rex gentis Niuche, quos Europaei scriptores eiusdem aetatis Tartaros vocabant, post quam omnes quae nunc Mandshuria dicitur terras (nam hoc nomen a filio eius Zungteo primum est fictum) in dicionem suam subiecit Chanus magnus est creatus, nomine annali 天命 tiānmìng, atque bellum Tartaricum cum familia Mim Sinarum commovit; quod cum ipse vita excessit a filiis Zungteo et Amavango est confectum, Sinis subiectis, familiaque imperiali Cim condita, quae usque ad 1912 summam rerum administravit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Martini Martinii, De bello Tartarico, p. 34: "Dictus est ergo Sinico nomine Thienmingus", &c.