Jump to content

Amavangus

E Vicipaedia
Imago Amavangi, appellatione Mandshurica "Dorgon Princeps Rui"

Amavangus[1] (Mandshurice ᡩᠣᡵᡤᠣᠨ Dorgon, Sinice 多爾袞 Duō'ěrgǔn; 阿玛王 Àmawáng 'rex pater') , filius Thienmingi, fuit praefectus militum Mandshuriensis sub Zungteo fratre imperatore, Sinarum victor in bello Tartarico, filiique illius Xunchii tutor ab anno 1643 ad 1650, qui titulum imperatoris postumum sibi adrogavit; tamen post quam ipse vita excessit, a Xunchio damnatus cum sodalibus hoc titulo est privatus, nec rursus ab infamia vindicatus ante imperatoris Qianlong imperium anno 1778.

Sex edicta iniuriosa

[recensere | fontem recensere]

Sinae, quos milites Amavango duce devicerunt, de iniuriis saepe querebantur imprimisque sex edictis eius ad morem maiorum Sinarum abolendum capitali supplicio iis statuto, qui contra haec committerent:

  • De tonsura (薙髮), ut Sinarum omnes capillos frontis more Mandshurico raderent, etsi a praeceptis Confucii longius quam duo millennia vetita
  • De vestimentis (易服), ut patria vestimenta Sinis interdicta Mandshuricaque gerenda
  • De agris capiendis (圈地), ut Sinarum agri Mandshuriensibus victoribus distribuerentur
  • De domibus occupandis (占房), ut Sinarum domus Mandshuriensibus victoribus traderentur
  • De servitute imponenda (投充), ut Sinarum populus addici servituti coerceretur
  • De fugitivis (逋逃), ut fugitivi simul cum consciis interficerentur
  1. ↑ Martini Martinii, De bello Tartarico, p. 166: "Unde Amavangus, Imperatoris tutor," &c., quod nomen Latine e mixta Mandshurica cum Sinica lingua translatum, in quo "ama" Mandshurice pater, "vangus" Sinice rex valet, id est Amavangus "rex pater" dicit; namque hac appellatione imperator Xunchius eum iam tutoris officio fungentem vocavit.