Nummi Arsinoae II commemorativi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Octadrachmon aureum e serie commemorativa:
obverso Arsinoae II protome velata, nota Λ
reverso diceras: ΑΡΣΙΝΟΗΣ ΦΙΛΑΔΕΛΦΟΥ "Arsinoae Philadelphae"
Decadrachmon argenteum e serie commemorativa:
obverso Arsinoae II protome velata, nota ΞΞ
reverso diceras: ΑΡΣΙΝΟΗΣ ΦΙΛΑΔΕΛΦΟΥ "Arsinoae Philadelphae"

Nummi Arsinoae II commemorativi iussu Ptolemaei II incusi sunt, sororem et uxorem alteram Arsinoam II commemorantes quae anno 270 a.C.n. mortua est; tales nummi et rege Ptolemaeo III incusi sunt et sub regno successorum. Nummo obverso protome velata hanc reginam figurat. Nummo reverso videtur diceras, scilicet cornu copiae bifidum, verbis ΑΡΣΙΝΟΗΣ ΦΙΛΑΔΕΛΦΟΥ "Arsinoae Philadelphae" circumpositis.

Series nummorum commemorativorum comprehendit e moneta Alexandriae:

  • Octadrachmon aureum (etiam notis Α, Δ, Ε, Ζ, Η, Θ, Ι, Κ, Λ, Μ, Ξ repertum): Sv. 408, 419, 434, 443, 454, 459, 460, 471, 475, 476, 486, 489
  • Decadrachmon argenteum (etiam notis Α, Δ, Ε, Ζ, Θ, Λ, Ν, Ξ, Ο, Π, Ρ, Σ, Τ, Υ, Φ, Χ, Ψ, Ω repertum): Sv. 409, 420, 434a, 444, 455, 461, 477, 488, 490, 492, 495, 496, 502, 503, 508, 512, 513, 517, 518
  • Tetradrachmon argenteum (notis Α, Β, Γ, Δ, Ε, Ι repertum): Sv. 421, 429, 432a, 435, 445, 456

Tales nummi et ex aliis monetis producti sunt.

Notas ad sinistram imaginis obversae partem incusas Sboronus censuit annos denotare ab Arsinoa deificata, Troxall non annos sed formas monetarias; ambo autem hos nummos primum incusos credunt anno fere 270 a.C.n. Quae notae, in his nummis primum usitatis, paullo postea in nummis rei publicae Romanae videntur in serie didrachmorum quae Romam et Victoriam fingunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.