Notio Visconsiniensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Carolus R. Van Hise, praeses Universitatis Visconsiniensis, Notionem Visconsiniensem vehementer saeculo vicensimo ineunte suadebat.
Robertus M. La Follette, Sr., gubernator (1901–1906) et senator (1906–1925), leges generales Notionem Visconsiniensem promovendas suadebat.

Notio Visconsiniensis[1][2] est ratio in Visconsinia, civitate Civitatum Foederatarum, proposita et effecta, qua universitates publicae populum et societatem adiuvant: "gubernationi per officium publicum, consilium de ratione publica praebendum, informationem suppeditandam, sollertiamque technicam exercendam, et civibus per quaestiones civitati magni momenti investigandas coniunctionesque externas faciendas."[3][4] Altera huius philosophiae pars est conatus ad "leges bene excogitatas perferendas quae plerumque hominum iuvare conantur."[5][6] Per Aevum Progressivum, suasores Notionis Visconsiniae civitatem ipsam "laboratorium democratiae" habebant, unde legum latores in Visconsinia leges sanxerunt quae exemplaria aliis civitatibus et gubernationi foederali profuerunt.[7]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Vel fortasse Consilium Visconsiniense. Anglice: Wisconsin Idea.
  3. Anglice: "to the government in the forms of serving in office, offering advice about public policy, providing information and exercising technical skill, and to the citizens in the forms of doing research directed at solving problems that are important to the state and conducting outreach activities.
  4. Stark 1995.
  5. Anglice" "to ensure well-constructed legislation aimed at benefiting the greatest number of people."
  6. Myers 1991.
  7. Myers 1991.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]