Notgerus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Evangeliarium Notgeri, saeculo decimo. Princeps episcopus Notgerus genu flexit sub Christo in gloria coram altari cum ciborio. In margine inscribuntur hi ambo versus hexametri : "En ego Notgerus peccati pondere pressus/ Ad te flecto genu qui terres omnia nutu".

Notgerus, natus anno 930 in Suebia mortuusque die 10 mensis aprilis 1008 Leodii, fuit episcopus Leodiensis ab anno 972 et primus princeps episcopus Principatus Leodiensis ab anno 985.

Oriundus erat et nobili stirpe Sueborum.

Verus conditor et ordinator est Principatus Leodiensis ita ut quidam contemporaneus scripsit : "Notgerum Christo, Notgero cetera debes".

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Godefroid Kurth, Biographie nationale de Belgique, 1897, t. XV, pp. 901 et seq.