Nosocomium Sanctorum Georgii et Iacobi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pristinum nosocomium, hodie centrum culturale, Arnstadii

Valetudinarium Sanctorum Georgii et Iacobi (Theodisce: Spittel) aedificium notissimum in urbe Arnstadii (Germania) est, in via Erfurter Straße 39 situm. Haud procul olim Porta Erfordiensis erat. Usurpatur tamquam centrum culturale concentibus expositionibusve patens, partim etiam liturgice.

Historia[recensere | fontem recensere]

Prima mentio facta est anno 1379. Partis mediaevalis parietes externi tantummodo conservabantur. Hodiernus aspectus formabatur saeculis XVIII et XIX. Primo in tabulato oratorium est, quod anno 1782 fecerunt quodque nunc Veteres Lutherani incolunt. In pedeplanis anno 1924 mutationes gravissimae fiebant, quo etiam imago ingens Sancti Georgii ad latus stratale picta est. Contractu laborali Ioannis Sebastiani Bach anni 1703 elucetur membra operis fundati valetudinarii quoque pecuniam haud paucam solvisse, ut musicus ultra in oppido maneret. Hinc concluditur quoque domnum Bach valetudinarii hominibus aliquo modo cecinisse. Ad valetudinarium adiunctum erat leprosorum institutum in via Karl-Marien-Straße (Theodisce: Sondersiechenhaus), quod evanuit annis 1880.

Usus[recensere | fontem recensere]

Constructiones diversissimi saeculorum sex difficultates aedificatorias genuerunt, quod habitationes inesse vetat. Anno 1992 urbs aedes in manus hetaeriae cuiusdam transtulit, quae vocatur Kuratorium zur Sicherung der Interessen des Vereinigten St. Georgs- und St. Jacobs Stift e.V.. Cursu temporis multa membra ei sese aggregaverunt.

Cappella Sancti Georgii[recensere | fontem recensere]

Mediis quae dicuntur aevis erat oratorium Gothicum in area postica. Annis 1781/82 aedificium principale altius fecerunt et cappellam eo collocaverunt in tabulatum secundum, cum oratorium in curtibus removissent. Pulpitum circa annum 1782 factum est, organum tubulatum construxit domnus F.W. Holland oppidi Schmiedefeld. Fenestrae vitro plumbeo in spatio altaris circa annum 1900 advenerunt. Quorum restauratio anno 1982 facta est cura communitatis Lutheranorum Veterum (Theodisce: Altlutherische Gemeinde), quae iam inde ab anno 1946 ibidem convenerat ad sacra mysteria celebranda. Domnus Müller in oppido Rohr (haud procul a Mainingia siti) habitans crucifixum titulatum Christus a lignis viribus pendens", quod Rudolphus Schäfer anno 1942 confecerat, renovavit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nosocomium Sanctorum Georgii et Iacobi spectant.