Nordenham

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Nordenham
Res apud Vicidata repertae:
Nordenham: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°30′0″N 8°28′0″E
Numerus incolarum: 26 294
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Circulus Alluvionis Visurgensis

Geographia

Superficies: 87.32 chiliometrum quadratum, 87.77 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Saint-Étienne-du-Rouvray, Świnoujście, Peterlee

Tabula aut despectus

Nordenham: situs
Centrum Nordenham oppidi

Nordenham est oppidum Saxoniae Inferioris ad Visurgim flumen situm et commune maximum Circuli Alluvionis Visurgensis. Ad Nordenham commune vici Abbehausen, Abbehauser Groden, Abbehauser Hörne, Abbehauserwisch, Atens, Atenserfeld, Blexen, Blexersande, Blexerwurp, Bulterweg, Butterburg, Einswarden, Ellwürden, Enjebuhr, Esenshamm, Esenshammer Altendeich, Esenshammer Oberdeich, Esenshammergroden, Friedrich-August-Hütte, Grebswarden, Großensiel, Havendorf, Heering, Hoffe, Kloster, Moorseersand, Oberdeich, Phiesewarden, Rahden, Sarve, Schockumerdeich, Schweewarden, Schütting, Tettens, Treuenfeld atque Volkers necnon insulae Langlütjen I et Langlütjen II pertinent.

Historia[recensere | fontem recensere]

Vicus Blexen ab anno 1933 ad Nordenham pertinens vetustissumus omnis regionis est, nam Willehadus episcopus Bremae hic die 8 Novembris 789 mortuus est. Anno 1063 Henricus IV imperator paludem ad ripam laevam Visurgis archiepiscopo Bremae tradidit, qui hic colonos Nederlandicos collocavit. Qui "Stedingi" nominati postea libertatem suam defendentes a Gerhardo II archiepiscopo anno 1234 ut haeretici victi sunt. Ab anno 1523 a comitibus, ab anno 1815 a Ducibus Magnis Oldenburgensibus recta est. Saeculo 19 hic portus institutus est, per quem boves in Britanniam exportati sunt. Postea et petroleum et frumentum importata sunt. Anno 1908 Nordenham conditum est et oppidi minoris ius accepit. Anno 1918 Oldenburgum res publica facta est. Anno 1933 pars Circuli Alluvionis Visurgensis facta est et Blexen cum Nordenham coniunctum est. Ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Anno 1974 vicus Abbehausen et pars maior communis Esenshamm cum Nordenham coniuncti sunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nordenham spectant.