Ninianus Comper

Latinitas bona
E Vicipaedia

Ninianus Comper, Anglice John Ninian Comper denuoque Sir Ninian Comper (natus Aberdoniae anno 1864; mortuus Londinii 1960) fuit architectus Scoticus qui ultimus architectus celeber Revivificationis Gothicae habetur, notissimus ob ecclesias et ornamenta earum, in primis per usum vitreae coloratae et quod stylos Gothicum et Classicum subtiliter miscuit.

Vita et opus[recensere | fontem recensere]

Retrotabula in Abbatia Wymondhamensi a Comper designata

Comper fuit maior natu ex quinque liberorum cuiusdam Helenae Taylor et Reverendi Ioannis Comper, Rectoris Ecclesiae Sanctae Margaritae in Aberdonia. Eruditus est apud Scholam Glenalmondensem et Oxoniae apud Scholam Artium Ruskinianam. Londinium translatus, tiro primum fuit Carolo Kempe, et postea Georgio Bodley et Thomae Garner. Gulielmus Bucknall, ille quoque Scotus, eum socium accepit anno 1888, cuius filiam Gratiam Bucknall in matrimonium duxit. Societas Bucknall et Comper usque ad 1905 mansit.

Opera ecclesiastica seriem fenestrarum includunt in Abbatia Westmonasteriensi; conopaeum et altare Ecclesiae Sancti Petri apud Huddersfield in memoriam defunctorum Belli Magni; Ecclesiam Sanctae Mariae apud Wellingborough; Ecclesiam Sancti Michaelis et omnium Angelorum apud Inverness; Capellam Dominae Nostrae ad Abbatiam Downside; conopaeum et extensionem capellae domesticae in Aula Sancti Stephani, Oxoniae; Ecclesiam Sancti Cypriani, Londinii.

Comper notus est eo quod restituit "altare Anglicum", scilicet altare quod in tribus partibus ab aulaeis inter mala circunditur. Designavit etiam complures retrotabulas insignes, ab archetypis mediaevalibus effictas, quarum Abbatia Wymondhamensis in comitatu Norfolcia exemplar clarissimum praebet.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]