Nicolaus famulus Christi transfretabit

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

"Nicolaus famulus Christi transfretabit" est versus primus carminis quod pueri peregrinatores Germani, qui anno 1212 ab urbe Colonia ad Terram Sanctam properabant, in itinere cantitabant (si auctori anonymo Chronici rhythmici Austriaci fidem reponenda sit). Nicolaus is iuvenis fuit qui peregrinationem suaserat et ducebat. Textus sic sonat:

Nycolaus famulus Christi transfretabit,
Et cum innocentibus Ierusalem intrabit.
Mare siccis pedibus securus calcabit,
Iuvenes et virgines caste copulabit:
Ad honorem Domini tanta perpetrabit,
Quod pax, iubilacio, Deo laus sonabit.
Paganos et perfidos omnes baptizabit,
Omnis in Ierusalem carmen hoc cantabit:
Fax est nunc Christicolis, Christus proximabit,
Et redemptos sanguine mire collustrabit,
Nycolai pueros omnes coronabit!

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.