Nicola Sturgeon

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Nicola Sturgeon
Res apud Vicidata repertae:
Nicola Sturgeon: imago
Nicola Sturgeon: imago
Nativitas: 19 Iulii 1970; Irvine
Patria: Britanniarum Regnum
Nomen nativum: Nicola Ferguson Sturgeon

Familia

Genitores: ; Joan Sturgeon
Coniunx: Peter Murrell

Nicola Sturgeon (Irvine in oppido nata die 19 Iulii 1970) est politica Scotiae quae ab anno 2014 prima ministra et factionis Scoticae nationalis ductrix meret.

Nicola Sturgeon sodalis est factionis nationalis Scoticae ab anno 1986. Alumna Universitatis Glasguensis et olim causidicus in eadem urbe, legata est ad Parlamentum Scoticum ab anno 1999. Alexandro Salmond ductore factionis omnis, Sturgeon ductrix fuit legatorum huius factionis apud Parlamentum Scoticum annis 2004-2007. Quo anno, factione in comitiis victore, Salmond primus minister et Sturgeon prima ministra vicaria creati sunt. Salmond ab officio anno 2014 decedente, independentiá Scotiae nuper vocibus populi reiectá, eo successor Sturgeon nemine concurrente electa est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolam Sturgeon spectant.
Consilium ministrorum Scoticum Alexandri Salmond 2007–2014
Consilium ministrorum Scoticum Nicolae Sturgeon 2014–