Jump to content

Netumbo Nandi-Ndaitwah

E Vicipaedia
Wikidata Netumbo Nandi-Ndaitwah
Res apud Vicidata repertae:
Netumbo Nandi-Ndaitwah: imago
Netumbo Nandi-Ndaitwah: imago
Nativitas: 29 Octobris 1952; Oshana Region
Patria: Namibia

Familia

Coniunx: Epaphras Denga Ndaitwah

Netumbo Nandi-Ndaitwah (Onamutai in oppido regionis Oshana die 29 Octobris 1952) est politica Namibiae.

Exsul in Zambia ab anno 1974 vivens, Moscuae illis annis erudita, legata fuit ordinis populi Africae austro-occidentalis(en) Lusakae usque in 1980, deinde apud Dar es Salaam Tanzaniae usque in 1986. Deinde studia apud collegium technologicum Glasguense et universitatem iuxta Keele persecuta est. Parlamento Namibiensi ab anno 1990 deputata est. Ministra vicaria rerum externarum ab eodem anno, rectrix generalis rerum femininarum ab 1996, ministra a rebus femininis et puerilibus ab 2005, ministra ab informatione ab 2005, ministra a circumiectu a die 21 Martii 2010, sed a die 4 Decembris 2012 ministra a rebus externis meruit. Mense Martio 2023, Praeses Hage Geingob Netumbo Nandi-Ndaitwah nominatus ut unice candidatus factionis Swapo regens mense Novembri 2024 comitia praesidentialia nominavit.[1].

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]