Jump to content

Nestor Popolizio

E Vicipaedia
Wikidata Nestor Popolizio
Res apud Vicidata repertae:
Nestor Popolizio: imago
Nestor Popolizio: imago
Nativitas: 1955;
Patria: Peruvia

Nestor Popolizio, vulgo plene Néstor Francisco Popolizio Bardales (Pucallpa in urbe natus die 25 Februarii 1955) est legatus et politicus Peruviae.

Alumnus est universitatis nationalis maioris Sancti Marci et academiae diplomaticae Peruvianae Limae in urbe, insuper Instituti internationalis administrationis publicae apud Parisienses. Legatus apud missiones Peruvianas iuxta Brasiliam et Civitates Foederatas meruit. Inter annos 2011 et 2016 legatus patriae fuit iuxta regimina Columbiae et Portugalliae. His annis officium ministri vicarii a rebus externis bis tenuit, primum ab anno 2009 usque in 2011, iterum ab anno 2016. Cancellarius seu minister a rebus externis die 2 Aprilis 2018 factus est, praeside Caesare Villanueva.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Nestorem Popolizio spectant.