Neiafu (Vavaʻu)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Despectus in Portum Refugii ex Talau Monte

Neiafu est municipium in Tonga, apud Portum Refugii, portum altum in australi litore Vavaʻus Insulae, praecipuae Vavaʻus Circuli insulae in Tonga septentrionali. Ad septentrionalem occidentalemque municipii Talau Mons, plano proprie cacumine, 131 metra alto stat.

Neiafu est Vavaʻus Circuli imperii sedes, ubi sunt tabularia administrationis, argentaria, scholae, statio aedilium, et valetudinarium. Numerus civium est fere 6,000.

Multum valet Neiafu situs ad peregrinatores hospitio accipiendum. Celoces Portu Refugii in statione municipii saepe ad ancoras deligant.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!