Nationalis Apis Melliferae Dies

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Apis pollen conligit.

Nationalis Apis Melliferae Dies,[1] olim Nationalis Scientiae Apis Melliferae Dies, est dies scientiae ab apiariis in Civitatibus Foederatis ad aedificandam communem industriae apium scientiam declarativam per educationem et pronuntiationem institutus. Secundum eos qui ritum ordinaverunt, programma Nationalis Apis Melliferae Diei ex notione simplice ortum est:

Consociare apiarios, societates apium, aliosque greges apium studiosos ut se ad communia ad adiuvandam apiculturam coniungant. Per conlaborationem, conatus qui multi iam conficiunt, et conatus uno die in anno coniunctos, fructus et nuntius magnopere amplificatur [sic]. Cohortamur societates apium, singulos, aliosque greges ut intersint. Programma est gratis, omnibusque prodest.[2][3]

Eventus anno 2009 a parvo apiariorum grege excogitatus est qui proprium edictum a Parte Agriculturae Civitatum Foederatarum ad honorandas apes et apiculturam petierunt et acceperunt.[4] Anno 2010, Pennsylvania Apiculture Inc., societas non lucrativa, ut ritus melius adiuvaret et faciliorem redderet instituta est.[5] Primus rituum dies fuit 22 Augusti 2009 (quartus Augusti dies Saturni), sed se postea in tertio Augusti die Saturno perpetuo conlocavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice National Honey Bee Day.
  2. Anglice: "Bring together beekeepers, bee associations, as well as other interested groups to connect with the communities to advance beekeeping. By working together and harnessing the efforts that so many already accomplish, and using a united effort one day a year, the rewards and message is magnified many times over. We encourage bee associations, individuals, and other groups to get involved. The program is free and open to all."
  3. "National Honey Bee Day statement of purpose". Penn Apic Inc. .
  4. Vilsack, Tom (20 Augusti 2009). "National Honey Bee 'Awareness' Day". USDA Office of Communications 
  5. "History of the National Honey Bee Day". Penn Apic Inc. .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Insecta Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!